
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60






1621 XII 31 Friedensvertrag von Nikolsburg
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 7 von 11 ![]() |
|
ad Generales Regni Diætas, mittant et Expediant, uti et Magnates
alijque ad Diætas vocari soliti, cum præscitu tamen Domini Principis, qui
etiam de Celebranda Generali Diæta per Sua[m] M[ajes]t[a]tem certificabitur.
Cæterum ijdem Comitatus in suis libertatibus et Privilegijs Conservabuntur.
Collatio autem bonorum Ecclesiasicorum]et Jus Patronatus in ijsdem
Comitatibus Suæ Maj[estati]. salva permaneat.
Bona per defectum senimis ad Sacram Regni Hungariæ Coronam similiter
etiam bona e[oru]m qui per Judices Regni Ordinarios iuxta publicas
Regni Constitutiones in nota perpetuæ Infidelit[a]tis Convicti fuerint,
sive alio quovis modo de Jure devolvenda ad Ratificatio-
nem Suæ M[ajes]t[a]tis, benemeritis personis Conferre Idem Dominis
Princeps possit; Quorum confirmatio per suam M[ajesta]tem Concedetur
atque etiam in Cancellaria Suæ M[ajs]t[a]tis gratis Expediatur.
Supremi Comites Comitatuum prædictoru[m] Capitanei quoque et Castellani Confinio[rum]
et Haidonum Judices et Senatores Civitatum et Oppidorum Pri-
vilegiatorum præsentes et futuri, quicunque Domino Principi jurant
pro termino Resignationis Regni annotato suæ quoque Ma[jes]t[a]ti
Coram Commissarijs Eiusdem specialiter ad hæc puncta Jurabunt;
Quod etiam vivente Domino Principe contra suam M[ajes]t[a]tem Cæsare[am]
ac Regia[m], Eiusque Successores legitimos Reges et Regnum
Hungariæ Eiusque fideles subditos, nullam hostilitatem ad ullius
mandata et instantias Exercebunt.
Et licet pacem cum Turca initam ad p[ræ]stitutum usque terminum Sua M[ajes]tas
Servare velit, Quod si tamen ingrueret bellum Turcicum, non
secus ac reliqui Regni Hungariæ Comitatus Regnicolæ dictoru[m] Comi-
tatuum D[omin]o Principi Concessorum, nec non M<i>lites et Confini-
arij fidelem et strenuam in Eiusmodi bello operam Eidem suæ
M[ajest]t[a]ti, ac Successoribus eius, legitimis Hungariæ Regibus p[ræ]stare
teneantur.
Denique quod in casu obitus dicti D[omin]i Principis statim et defacto ad Totalem
Suæ M[ajes]t[a]tis et Successorum Eiusdem legitimorum Hungariæ Regnu[m]
Seite 7 von 11 ![]() |